[306] EPISTOLA VI.

Ornatissimo Doctissimoque Viro

D. HENRICO GELDORPIO,

Amico meo singulari.

Dusburgum.

PHILIPPUS MARNIXIUS D. GELDORPIO suo S. in CHRISTO precatur. Accepi tuas literas una cum scripto illo tuo, quod communicavi cum eo, cujus intererat scire. Probatur ei quidem tuum consilium; sed tuenda scis esse omnia consilia pro facultatum ratione. Nostrae autem non patiuntur tam varijs ac diversis rebus nos distrahi. Facis tu tamen quod te dignum est, & animum prodis utilitatis publicae studiosum. Cujus nomine certe tibi gratiam habeo non vulgarem. Novi quicquid hic est, accipies ex ipso eo qui tibi has tradit. Apud Harlemium nostri nuper fuderunt Germanorum & nonnullorum Gallorum, quos Wallones vocamus, copias. Id te jam rumore accepisse mihi persuadeo. In Zelandia caesi sunt hostium nonnulli ad L. aut amplius, qui fame & inedia coacti Middelburgo in agrum Veranum excursionem fecerant: Hostis aggere perfosso, navibus lacum Harlemium occupavit; sed spero brevi DEI concessu ac munere cessurum, magno enim conatu & viribus nostrae naves undique apparantur. DOMINUS DEUS exercituum spiritu suo nobis robur concedat, & non nobis, sed sibi suoque nomini gloriam vindicet. Vale, Vir Ornatissime, meque, ut facis, ama. Delphis Batavorum pridie Calenda Aprileis. MDLXXIII.

Tuus

Ph. M.